Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 95
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/95/

EXERCITATIO XIV

Qua Protagorae rationi respondetur nec non

primo Sectariorum argumento.

 

«Si Deus est, unde mala?» quaerit Protagoras.

«A nostra ‑ respondeo ‑ libera voluntate».

Primo Sectariorum argumento, si Deus

nostri est providus, cognoscit peccata, facit

igitur, respondet Boëtius, De consolatione

philosophiae, libro ultimo, cap. ultimo, negando consequentiam.

Probationem autem (scientia Dei causat

res) existimat esse falsam. «Nam ‑ inquit ‑ sicuti

videns aliquem moveri ad locum, de motione

certus, nihil tamen efficit neque ab ipso eunte

patitur, ita Deus non efficit futurum, etsi

illud cognoscat». Consentit et Alexander qui,

in libro De fato, cap. 16., rescribit aliud esse

praenoscere, aliud facere.

Sed, ne a respondendi labore subducere

nos velle videamur, verissimum dicimus hoc

axioma: «Scientia Dei causat res». Et rationibus

comprobamus. Nam, quod Deus alia a

se cognoscat, percipi a nostro intellectu nullatenus

potest, nisi quia Deus efficiat, quare,

cognoscendo seipsum esse causam, cognoscit

effectus. Hi namque in causa relucent. Vel

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES